banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Come fu espugnato l'imprendibile forte di Mulucca
Pagina 112 Numero 54

Forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, animum advortit inter saxa repentis cocles, quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legundi paulatim prope ad summum montis egressus est. ubi postquam solitudinem intellexit, more ingenii humani cupido difficilia faciundi animum vortit. Et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum modo prona, deinde inflexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium ("tutte le piante") natura fert; cuius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiem pervenit, quod cunti Numidae intenti proeliantibus aderant. Exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebatt, eadem regreditur, non temere, uti adscenderat, sed temptans omnia et circumspiciens. Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur ab ea parte, qua ipse adscenderat, castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37590
[silvana] - [2016-09-01 19:30:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!