banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vita matrimoniale di Cesare
Pagina 102 Numero 49

Caesar, flamen Dialis destinatus, dimisit e matrimonio Cossutiam: postea Corneliam, Cinnae consulis filiam, duxit uxorem, ex qua ei mox Iulia nata est. Deinde Caesar Calpurniam, L. Pisonis, qui successurus est sibi in consulatu, filiam, duxit uxorem et suam filiam Iuliam Gnaeo Pompeio despondit atque ei collocavit, repudatio primo sponso Servilio Caepione. Cum quaestor esset, Iuliam amitam uxoremque Corneliam defunctas laudavit. Et in amitae quidem laudatione de eius ac patris sui origine sic dixit: «Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus descendit, genus paternum cum diis immortalibus coniunctum est. Nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere Iulii, cuius gentis familia est nostra». In Corneliae autem locum Pompeiam duxit, Quinti Pompei filiam, L. Sullae nepotem. Cum Pompeia deinde divortium fecit, quia putabat eam adulteram.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37585
[darkshines] - [2016-09-21 10:23:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!