banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
A che cosa servono le mani
Pagina 27 Numero 10

Ad pingendum, ad fingendum, ad scalpendum, ad nervorum eliciendos sonos ac tibiarum apta manus est admotione digitorum. Atque haec ad oblectationem, alia autem ad necessitatem pertinent: cultus dico agrorum extructionesque tectorum, tugumenta corporum vel texta vel suta omnemque fabricam aeris et ferri. Inventa adhibendo, omnia vitae commoda consecuti sumus: urbes, muros, domicilia, delubra habemus, ita ut tecti, vestiti, salvi esse possimus. Praeterea manibus etiam utimur ad inveniendam cibi varietatem et copiam. Nam et agri multa praebent quae nos manu quaerimus vel statim consumenda vel condenda ut postea consumantur. Etiam vescimur bestiis et terrenis et aquatilibus et volantibus partim iis capiendis, partim iis alendis. Nos e terrae cavernis ferrum elicimus, rem ad colendos agros necessariam, nos arborum omnem materiam nobis paramus, qua utimur partim ad calfaciendum corpus igne, partim ad coquendum cibum, partim ad aedificanda aedificia.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37546
[silly] - [2015-07-02 22:14:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!