La cultura dell'imperatore Adriano


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La cultura dell'imperatore Adriano

 Fuit enim poematum et litterarum nimium studiosissimus. Arithmeticae geometriae picturae peritissimus. Iam psallendi et cantandi scientiam prae se ferebat. In voluptatibus nimius; nam et de suis dilectis multa versibus composuit. Amatoria carmina scripsit. Idem armorum peritissimus et rei militaris scientissimus, gladiatoria quoque arma tractavit. Idem severus comis, gravis lascivus, cunctator festinans, tenax liberalis, simulator simplex, saevus clemens, et semper in omnibus varius. Amicos ditavit et quidem non petentes, cum petentibus nihil negaret. Idem tamen facile de amicis, quidquid insusurrabatur, audivit atque ideo prope cunctos vel amicissimos vel eos, quos summis honoribus evexit, postea ut hostium loco habuit, ut Attianum et Nepotem et Septicium Clarum. Et quamvis esset oratione et versu promptissimus et in omnibus artibus peritissimus, tamen professores omnium artium semper ut doctior risit contempsit obtrivit.
da Historia Augusta


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37507

[darkshines] - [2016-09-13 14:52:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile