banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Severità dell'imperatore aureliano
Pagina 182 Numero 319

 Aurelianus fuit decorus ad gratiam, viriliter speciosus, statura procerior, nervis validissimis, vini et cibo paulo cupidior, libidinis rarae, severitatis immensae, disciplinae singularis, gladii exserendi cupidus. Muros urbis Romae sic ampliavit, ut quinquaginta prope milia murorum eius ambitus teneant. Idem quadrumplatores ac delatores ingenti severitate persecutus est. Tabulas publicas ad privatorum securitatem exuri in foro Traiani semel iussit. Amnestia etiam sub eo delictorum publicorum decreta est exemplo Atheniensium, cuius rei etiam Tullius (=Marco Tullio Cicerone) in Philippicis meminit. Fures provinciales repetundarum ac peculatus reos ultra militarem modum est persecutus, ut eos ingentibus suppliciis cruciatibusque puniret. In templo Solis multum auri gemmarumque constituit. Dicitur praeterea huius fuisse crudelitatis, ut plerisque senatoribus simulatam ingereret factionem coniurationis ac tyrannidis, quo facilius eos posset occidere.
Historia Augusta


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37461
[silvana] - [2016-02-10 22:06:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!