banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Batto fonda Cirene
Pagina 164 Numero 307

 Cyrene condita est ab Aristaeo, cui nomen Battus propter linguae obligationem fuit. Huius pater Grinus, rex Therae insulae, cum ad oraculum Delphos, propter dedecus adulescentis filii nondum loquentis, deum deprecaturus venisset ("era venuto a supplicare il dio"), responsum accepit, quo iudebatur filius eius Battus Africam petere et urbem Cyrenen condere; usum ibi linguae accepturum (sott.: "gli fu predetto che"). Cum responsum ludibrio simile videretur propter solitudinem Therae insulae, ex qua coloni ad urbem condendam in Africam proficisci iubebantur, res omissa est. Interiecto deinde tempore, contumaces pestilentia deo parere compelluntur, quorum tam insignis paucitas fuit, ut vix unam navem complerent. Cum venisset in Africam, pulsis accolis, montem Cyram et propter amoenitatem loci et propter fontis ubertatem occupavere. Ibi Battus, dux eorum, linguae nodis solutis, recte loqui primum coepit. Positis igitur castris, urbem condidit.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37449
[darkshines] - [2016-04-22 15:34:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!