Guarigione di Alessandro


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Guarigione di Alessandro

 Alexander epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens legit, in qua medicus proditionis in crimen vocabatur. Deinde epistulam Philippum legere iubet, nec a vultu legentis movit oculos ratus aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprehendere. Ille epistula perlecta plus indignationis quam pavoris ostendit, proiectisque amiculo et litteris ante lectum: «Rex», inquit medicus, «oro quaesoque, omisso metu, patere medicamentum concipi venis; laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles sed moleste seduli, turbant». Non securum modo haec vox, sed etiam laetum regem ac plenum bonae spei fecit. Itaque: «Si di», inquit, «Philippe, tibi permisissent animum experiri meum aliquo modo, alio modo profecto voluisses. Hac epistula accepta, tamen quod dilueras bibi; et nunc crede me non minus pro tua fide, quam pro mea salute esse sollicitum». Haec elocutus, dextram Philippo offert. Ut vero medicamentum se diffudit in venas et sensim toto corpore salubritas percipi potui, primo animus vigorem suum, deinde corpus quoque exspectatione maturius recuperavit: quippe post tertium diem quam in hoc statu fuerat, in conspectum militum venit.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37439

[darkshines] - [2015-07-07 09:39:56]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile