banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Discorso di Alessandro Magno ai soldati asiatici
Pagina 121 Numero 283

 Peregrinorum militum contionem advocari iubet, Macedonibus intra castra cohibitis, et, cum frequentes ciossent, adhibito interprete talem orationem habuit: «Cum ex Europa traicerem in Asiam multas nobiles gentes, magnam vim hominum imperio meo me additurum esse sperabam. Nec deceptus sum quod de his credidi famae. Sed ad illa hoc quoque accessit, quod video fortes viros erga reges suos pietatis invictae. Luxu omnia fluere credideram et nimia felicitate mergi in voluptates. At, Hercules, munera militiae hoc animorum corporumque robore aeque impigre toleratis et cum fortes viri sitis, non fortitudinem magis quam fidem colitis. Hoc ego non nunc primum profiteor, sed olim scio. Itaque et dilectum e vobis iuniorum habui, et vos meorum militum corpori inmiscui. Idem habitus, eadem arma sunt vobis. Asiae et Europae unum atque idem regnum est. Macedonum vobis arma do. Et cives mei estis et milites».
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37425
[silvana] - [2016-03-04 15:12:09]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!