Edipo uccide il padre

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Edipo uccide il padre

Postquam Oedipus, Lai et Iocastes filius, ad puberem aetatem pervenit, portissimus praeter ceteros erat eique per invidiam aequales obiciebant eum subditum esse Polybo, quod Polybus tam clemens erat, ille autem impudens. Oedipus sensit id non falso sibi obici, itaque Delphos pervenit ut scisceret de parentibus suis. Interim Laio in prodigiis ostendebatur mortem ei adesse de nati manu. Cum Laius ipse Delphos peteret, obviam ei Oedipus venit. Cum satellites regi viam dari iuberent, Oedipus ferme neglexit. Rex equos immisit et rota eius pedem oppressit. Oedipus iratus inscius patrem suum de curru detraxit et occidit. Cum Laius occisus esset, Creon, Manoecei filius, regnum occupavit; interim Sphinx, Typhonidis filia, in Boeotiam missa est ut Thebanorum agros vexaret. Ea regi Creonti costituit se carmen viatoribus ponere, et has conditiones imposuit: si quis suum carmen solvisset, se inde regnum relinquere; si autem carmen non solvisset, eum se consumpturam neque aliter de finibus excessuram esse. Tum rex per Graeciam edixit et promisit se regnum et Iocasten sororem in coniugium daturum esse viro, qui Sphingae carmen solvisset.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37383

[degiovfe] - [2017-04-28 13:48:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile