Cum Achivi per decem annos Troiam capere non possent, Epeus Minervae monitu equum ligneum mirae magnitudinis fecit. In alci specu Menelaus, Ulixes, Diomedes, Thessander, Sthenelus, Acamas, Thoas, Machaon, Neoptolemus collecti sunt et in equo scripserunt: DANAI MINERVAE DONO DANT castraque transduxerunt Tenedum. Troiani, cum immane equinus simulacrum viderunt, crediderunt hostes profectos esse. Tum Priamus civibus imperavit ut equus in arcem Minervae duceretur et edixit ut magno opere feriati essent. Cum vates Cassandra cum rege dissentiret et ipse Laocoon civitatem severe moneret: «Timeo Danaos et dona ferente», at tamen cives monitis aurem non praebuerunt. Cum Troiani equum in arcem statuissent et ipsi noctu, lusu atque vino lassi, obdormissent, Achivi ex equo aperto a Sinone eruperunt: portarum custodes occiderunt, socios ex pacto conventoque receperunt et ferro ignique Troiam vastaverunt.
da Igino
Oggi hai visualizzato brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.
|
È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico.
L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico.
Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37365[degiovfe] - [2017-04-28 13:48:33]
Registrati alla
Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!