banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Androclo e il leone
Pagina 404 Numero 5

 In ludis circensibus venationis pugna populo dabatur. Ad pugnandum contra beluas, inter complures ceteros, servus, nomine Androclus, introductus est. Narrant leonem ferocem immanemque, ubi hunc procul vidit, repente stetisse ac deinde placide ad hominem accessisse atque crura et manus eius lingua leniter demulsisse. Tum Androclus rem mirificam narravit: «Olim, cum in Africa essem, iniqui domini verberibus in fugam coactus sum. In arenarum solitudines concessi, specum inveni et in eum me recepi. Paulo post ad eundem specum hic leo venit valde gemens. Postquam me vidit, mitis mansuetusque accessit ac pedem mihi ostendit in quo ingens spina infixa erat. Postquam spina extraxi, leo, mea opera levatus, pedem in manibus meis posuit, recubuit et diu quievit. Atque ex eo die triennium totum ego et belua in eodem specu eodemque victu viximus».


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37302
[darkshines] - [2016-03-23 10:24:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!