Le riforme di Augusto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le riforme di Augusto

 Nihil deinde optare a dis homines, nihil dii hominibus praestare possunt, nihil voto concipi, nihil felicitate consummari, quod non Augustus post reditum in urbem rei publicae populoque Romano terrarumque orbi repraesentaverit. Finita sunt vicesismo anno bella civilia, sepulta sunt externa, revocata est pax, sopitus est ubique armorum furor, restituta est vis legibus, iudiciis auctoritas, senatui maiestas, imperium magistratuum ad pristinum modum redactum est, tantummodo octo praetoribus adlecti sunt duo. Prisca illa et antiqua rei publicae forma revocata est. Rediit cultus agri, sacris honos, securitas hominibus, certa cuique rerum suarum possessio; leges emendatae sunt utiliter, latae sunt salubriter; senatus sine asperitate nec sine severitate lectus est. Principes viri, triumphisque et amplissimis honoribus functi, adhortatu principis ad ornandam Urbem inlecti sunt. Consulatus tantummodo usque ad undecimum quin continuaret Caesar, cum saepe obtinens repugnasset, impetrare non potuit: nam dictaturam quam pertinaciter ei deferebat populus, tam constanter reppulit.
da Velleio Patercolo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37259

[silvana] - [2016-03-11 12:58:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile