Danae


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Danae

 Danae, Acrisii et Aganippes filia. Huc fuit fatum ut quod peperisset Acrisium interficeret. Quod timens Acrisius eam in muro lapideo praeclusit; Iuppiter autem in imbrem aureum coversus cum Danae concubuit, ex quo compressu natus est Perseus. Quam pater ob stuprum inclusam in arca cum Perseo in mare deiecit. Ea voluntate Iovis delata est in insulam Seriphum. Quam piscator Dictys cum invenisset, effracta ea, vidit mulierem cum infante, quos ad regem Polydectem perduxit. Qui eam in coniugio habuit et Perseum educavit in templo Minervae. Quod cum Acrisius rescisset, eos ad Polydectem morari, repetitum eos profectus est. Quo cum venisset, Polydectes pro eis deprecatus est: Perseus Acrisio avo suo fidem dedit se eum numquam interfecturum. Qui cum tempestate retineretur, Polydectes moritur. Cui cum funebres ludos facerent, Perseus, disco misso, quem ventus distulit, infregit caput Acrisii et eum interfecit. Ita quod voluntate sua noluit, deorum factum est. Sepulto autem eo, Argos profectus est regnaque avita possedit.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37257

[mastra] - [2016-02-05 04:06:29]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile