La malvagia Ino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La malvagia Ino

 Ino Cadmi et Harmoniae filia, cum Phrixum et Hellen ex Nebula natos interficere voluisset, iniit consilium cum totius generis matronis et coniuravit ut fruges in sementem quas darent torrerent, ne nascerentur: ita ut, cum sterilitas et penuriam frugum esset, civitas tota partim fame partim morbo interiret. De ea re Delphos mittit Athamas satellitem cui Ino praecepit ut falsum responsum ita referret: si Phrixum immolasset Iovi, pestilentiae fore finem. Quod cum Athamas se facturum abnuisset, Phrixus ultro ac libens pollicetur se unum civitatem aerumna liberaturum. Itaque cum ad aram cum infulis esset adductus et pater Iovem comprecari vellet, satelles misericordia adulescentis Inus Athamanti consilium patefecit. Rex facinore cognito uxorem suam Ino et filium eius Melicerten Phrixo dedit necandos. Quos cum ad supplicium duceret Liber pater ei caliginem iniecit et Ino suam nutricem eripuit. Athamas postea, ab Iunone insania obiecta, Learchum filium interfecit. At Ino cum Melicerte filio suo in mare se praecipitavit. Quam Liber Leucotheam voluit appellari, nos Matrem Matutam dicimus, Melicerten autem deum Palaemonem quem nos Portunum dicimus. Huic quinto quoque anno ludi gymnici sunt, qui appellantur Isthmia.
da Igino


Oggi hai visualizzato 5 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37224

[2015-12-24 09:43:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile