Disprezzo della morte


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Disprezzo della morte

Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, cum ad mortem duceretur, damnatus ab ephoris, et esset vultu hilari atque laeto et cum dixisset ei quidam inimicus: "Contemnisne leges Lycurgi?" respondit: "Ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me multavit ea poena quam sine mutuatione possum solvere". Mihi videtur is vir, qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esse. Pari animo Lacedaemonii in Thermopylis occiderunt. Quid ille eorum dux Leonidas dixit? "Pergite animo forti, Lacedaemonii; hodie apud inferos fortasse cenabimus". Fuit haec gens fortis, dum Lycurgi leges vigebant. E Lacedaemoniis unus, cum perses hostis in colloquio dixisset glorians: "Solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis". "In umbra igitur, inquit, pugnabimus". Viros commemoro; qualis tandem Lacaena? Quae, cum filium in proelium misisset et eum interfectum esse audivisset, "Idcirco - inquit - genueram, ut esset, qui pro patria mortem non dubitaret occumbere".
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37148

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile