banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Marco Manlio Capitolino e le oche del Campidoglio
Pagina 154 Numero 9

 Galli de Alpibus in Italiam descendunt et totam regionem ferro ignique vastant. Itaque Romani contra barbarorum copias duas legiones mittunt, sed frustra. Galli enim consulem legionesque profligant et apud Alliam flumen castra ponunt. Inde Romam petunt et Capitolium, urbis arcem, obsidione claudunt. Per noctis tenebras primum exploratorem mittunt, deinde tacite arcem ascendunt. Sed anseres, deae Iunoni sacri, hostes audiunt et magno clamore alarumque iactatione e somno Marcum Manlium, Capitolii custodem, excitant. Vir ad arma milites conclamat. Dum Romani ad arma currunt, Manlius Gallum iam in summa arce videt et clipei cuspide deicit. Tum Romani saxa in capita hostium, qui ad collis fastigium perveniebant, iactant et sagittarii interdum sagittis eos necant. Sic anseres Capitolium servant. Postea anserem argenteum Romana civitas in Capitolio collocat et M. Manlio Capitolinum nomen dat.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37089
[silvana] - [2015-05-15 17:53:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!