banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una contesa fra piante
Pagina 14 Numero 6

 Laurus elata et superba ramos ad caelum tendebat. Pirus patula et fecunda magnam pomorum copiam inter folia ostendebat. «Sub umbra mea - dicebat laurus - beati agricolae somnum carpunt. Folia mea numquam marcescunt, et gloriam aeternam clarorum poetarum significant. Etiam robusti athletae lauri coronas exoptant. Regina igitur plantarum sine dubio sum». «Tua loqueta vana et stulta est - pirus respondebat -; nam tua folia nullum commodum adducunt, mea poma gaudii et laetitiae causa sunt».
Post longum diverbium, laurus procera et patula pirus tandem quiescunt: advena ignotus appropinquat et plantas oculis attentis considerat. Laurus et pirus advenae sententiam exspectant. Advena sub umbra lauri parumper sedet; pira deinde gustat et laetus discedit. Etiam plantae contentae fuerunt et iurgia denique deponebant.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37087
[degiovfe] - [2017-11-30 15:55:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!