banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Milziade rinuncia alla conquista di Paro
Pagina 16 Numero 5

 Post hoc proelium classem septuaginta navium Athenienses eidem Miltiadi dederunt, ut contra insulas, quae barbaros adiuverant, pugnaret. Quo in imperio plerasque ad officium redire coegit, nonnullas vi expugnavit. Ex his Parum insulam opibus elatam cum oratione reconciliare non potuit, quare copias e navibus eduxit, urbem operibus clausit omnique commeatu privavit, dein vineis ac testudinibus constitutis propius muros accessit. Cum iam in eo esset ut oppido potiretur, procul in continenti lucus nescio quo casu nocturno tempore incensus est. Cuius flammam ut oppidani et oppugnatores viderunt, utrisque venit in opinionem signum a classiariis regis datum esse. Quo actum est ut et Parii a deditione deterrerentur, et Miltiades, incensis operibus quae statuerat, cum totidem navibus atque erat profectus, Athenas magna cum offensione civium suorum rediret.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37005
[degiovfe] - [2016-07-19 12:14:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!