banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Perfidia di Farnabazo
Pagina 337 Numero 12

 Atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi, satrapis regii. Nam cum Lysander praefectus classis in bello multa crudeliter fecisset atque cum de his rebus suspicaretur ad cives suos esse perlatum, petiit a Pharnabazo, ut ad ephoros sibi testimonium daret, quanta sanctitate bellum gessisset sociosque tractasset, deque ea re accurate scriberet: magnam eius auctoritatem in ea re futuram. Huic ille liberaliter pollicetur: librum grandem verbis multis conscripsit, in quibus summis eum fert laudibus. Quem cum legisset probassetque, dum signatur, alterum pari magnitudine tanta similitudine, ut discerni non posset, signatum subiecit, in quo accuratissime eius avaritiam perfidiamque accusarat. Hinc Lysander domum cum redisset, postquam de suis rebus gestis apud maximum magistratum quae voluerat, dixerat, testimonii locum librum a Pharnabazo datum tradidit. Hunc, summoto Lysandro, cum ephori cognossent, ipsi legendum dederunt. Ita ille imprudens ipse fuit accusator.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36963
[silvana] - [2015-03-14 10:01:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!