✔ Quoniam non eadem officia omnibus aetatibus tribuenda sunt, sed alia sunt officia iuvenum, alia senum, pauca nobis de hac re dicenda sunt. Adulescentibus senes maxime colendi atque ex iis deligendi sunt optimi, quorum consilio et auctoritate iuvenes nitantur: primae enim aetatis inscitia constituenda regendaque est senum prudentia. Praeterea haec prima aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria. Atque etiam cum animos relaxaverint et dederint se iucunditati, caveant intemperantiam, ut verecundia servetur. Senibus autem labores corporis minuendi sunt, animi exercitationes contra sunt etiam augendae: danda vero iis opera ut et amicos et iuventutem et maxime rem publicam quam plurimum consilio et prudentia adiuvent.
Cicerone
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36957[silvana] - [2015-03-14 10:57:05]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!