banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una serie particolare di prodigi
Pagina 335 Numero 5

 Ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas muri erat de caelo tactum; et Formiani legati aedem Iovis, idem Ostienses aedem Iovis, et Veliterni Apollinis et Sangus aedes,et in Herculis aede caprificum enatum; et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tris cum ternis pedibus natos esse. A P.Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppis navis longae enatam. Priorum prodigiorum causa senatus censuerat ut consules maioribus hostiis sacrificarent; ob hoc unum prodigium haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia pulvinaria res divinae factae.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36956
[silvana] - [2015-03-17 12:48:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!