banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gli ambasciatori di Bocco incontrano Mario a Cirta
Pagina 334 Numero 4

 Marius ubi, postquam negotium ad quod intenderat confecit, Cirtam rediit, de adventu quinque legatorum certior factus est (= fu informato). Illos et Sullam ab Utica venire iubet, item L. Billienum praetorem, praeterea omnes undique senatorii ordinis; quibuscum mandata Bocchi cognoscit. Legatis potestatem Romam eundi consul facit; interea indutiae postulabantur. Ea Sullae et plerisque placuere; pauci ferocius decernunt, scilicet ignari rerum humanarum, quae fluxae et mobiles in advorsa (= in adversa) semper mutantur. Mauri tres Romam profecti sunt cum Cn.Octavio Rusone, qui quaestor stipendium in Africam portaverat; duo ad regem redeunt. Ex eis Bocchus cum cetera, tum maxume benignitatem et studium Sullae lubens accepit. Romae legatis eius, postquam errasse regem et Iugurthae scelere lapsum deprecati sunt, hoc modo respondetur: "Senatus et populus Romanus beneficii et iniuriae memor esse solet; Boccho attamen delicti gratiam facit: foedus et amicitia contra dabuntur cum ille meruerit.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36955
[silvana] - [2015-03-15 11:18:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!