Un grande alleato di Cicerone contro Catilina: Catone
Pagina 334 Numero 3
✔ M.Cicero, vir nobilissimae novitatis et ut vita clarus ita ingenio maximus, consul, Sergii Catilinae Lentulique et Cethegi et aliorum utriusque ordinis virorum coniurationem singulari virtute, con stantia curaque aperuit. Catilinam ex urbe pepulerunt; Lentulum consularem et praetorem iterum, Cethegum aliosque iussu consulis in carcere necaverunt. Senatus dies, quo (= il giorno della seduta del senato, giorno in cui) haec acciderunt, virtutem Catonis ostentavit. Cato enim, ingenio diis quam hominibus propior, omnibus humanis vitiis immunis, semper fortunam in sua potestate habuit. Ille tribunus plebis designatus et adhuc admodum adulescens, rogatus sententiam (= essendogli stato chiesto il parere), tanta vi animi atque ingenii contumelias in coniuratos iecit, ita consulis virtutem amplificavit ut universus senatus in eius sententiam transierit.
Velleio Patercolo
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36954[silvana] - [2015-03-14 15:49:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!