banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vittoria di Cesare contro i Tigurini
Pagina 334 Numero 1

 Flumen est Arar, quod, per fines Haeduorum et Sequanorum, in Rhodanum influit incredibili lenitate ita ut in utram partem fluat (= verso quale delle due direzioni scorra) homines iudicare non possint. ld Helvetii ratibus ac lintribus transibant. Ubi exploratores Caesarem certiorem fecerunt (= informarono Cesare) tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam fere partem citra flumen Ararim esse, de tertia vigilia Caesar cum legionibus tribus e castris ad eam partem pervenit, quae nondum flumen transierat. In eos impeditos impetum fecit magnamque partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt. Eum pagum appellabant Tigurinum. Hic pagus unus, cum domo exisset patrum nostrorum memoria, L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. Ita, sive casu sive consilio deorum immortalium, princeps poenas persolvit ea pars civitatis quae insignem calamitatem populo Romano intulerat.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36953
[silvana] - [2015-03-15 12:06:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!