Mosè salvato dalle acque


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Mosè salvato dalle acque

 Filia Pharaonis ivit ad flumen Nilum ut lavaretur. Forte vidit fiscellam inter arundines misitque illuc ancillam praecipiens: "Fer mihi fiscellam illam". Ancilla paruit et, capta fiscella atque aperta, cernens parvulum vagientem, eius miserita est: "Iste est –inquit- unus ex infantibus Hebraeorum. Si meae dominae eum tulero, certe interficietur. Igitur non feram". Tunc soror pueri, quae in proximo erat, ad ancillam accessit atque rogavit ut puer ferretur ad mulierem Hebraeam, quae eum nutriret. Filia Pharaonis, cum eas loquentes vidisset, ancillae imperavit ut sibi fiscellam ferret. Parvulum ubi vidit, filia Pharaonis etiam eius miserita est. Postea soror pueri, hortata filiam quoque Pharaonis ut arcesseretur mulier Hebraea quae parvulum aleret, mox matrem vocavit. Mulieri pueri cura delegata est a regis filia, mercede promissa. Quare mater filium nutrivit et adultum eum tulit filiae Pharaonis quae eum adoptavit et nominavit Moysem, id est servatum ab aquis.
da Lhomond


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36952

[darkshines] - [2015-03-13 16:58:18]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile