banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La costituzione spartana secondo Polibio
Pagina 142 Numero 3

 Polybius Graecus historicus clarus atque illustris fuit. Polybii sententia, mores atque leges principia civilis vitae sunt: omnes cives, cum bonos mores bonasque leges habebunt, honesti et integri erunt, et clementiam temperantiamque sument. Lycurgus, legum auctor, in urbe Sparta legibus salutaribus atque prudentibus concordiam civium perfecit atque Laconiam omnem tutam reddidit. Simplex atque temperans Spartanorum vita privata erat, concors publica; periculorum atque laborum exercitatio homines audaces atque fortes reddiderat. Sed Lycurgi leges honorum atque imperii avidos Spartanos reddiderunt. Nam contra Messenios crudele bellum gesserunt sed, dum vicina oppida sub Spartae imperium redigunt, opes et cibaria facile in Laconia inveniebant; cum autem Agesilaus cum pedestribus copiis extra Peloponnesum iter fecit, nummi ferrei non sufficiebant, ita gravia vectigalia insularum incolis imposuerunt atque ex omni Graecia divitias pecuniasque colligerunt. Lycurgi leges igitur libertatem atque securitatem Spartae parabant, sed non imperium.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36880
[silvana] - [2015-03-13 18:14:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!