banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tullius Tironi s. d.
Pagina 505 Numero 7

 Andricus postridie ad me venit quam expectaram; itaque habui noctem plenam timoris ac miseriae. Tuis litteris nihilo sum factus certior quo modo te haberes, sed tamen sum recreatus. Ego omni delectatione litterisque omnibus careo, quas ante quam te videro attingere non possum. Medico, mercedis quantum poscet, promitti iubeto. Id scripsi ad Ummium. Audio te animo angi et medicum dicere te ex eo laborare. Si me diligis, excita e somno tuas litteras humanitatemque, propter quam mihi es carissimus. Nunc opus est te animo valere, ut corpore possis. Id cum tua cum mea causa facias a te peto. Acastum retine, quo commodius tibi ministretur. Conserva te mihi. Dies promissorum adest, quem etiam repraesentabo, si adveneris. Etiam atque etiam, vale. III Idus Apriles h.VI.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36710
[mastra] - [2015-03-12 04:26:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!