Relegatus mihi videor

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Relegatus mihi videor

 Narro tibi, plane relegatus mihi videor posteaquam in Formiano sum. Dies enim nullus erat, Anti cum essem, quo die non melius scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae. Etenim litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re publica, neque solum quid fieret verum etiam quid futurum esset indicabant. Nunc nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil possumus. Qua re quamquam iam te ipsum exspecto, tamen isti puero, quem ad me statim recurrere iussi, da ponderosam aliquam epistulam plenam omnium non modo actorum sed etiam opinionum tuarum, ac diem, quo Roma sis exiturus, cura ut sciam. Nos in Formiano esse volumus usque ad pridie nonas Maias. Eo si ante diem non veneris, Romae te fortasse videbo; nam Arpinum quid ego te invitem? Haec igitur. Cura ut valeas.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36687

[silly] - [2017-03-25 20:32:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile