✔ Terra lini ferax: inde plerisque sunt vestes. Libri arborum teneri, haud secus quam carthae, litterarum notas capiunt. Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt. Eadem terra rhinocerotas alit, non generat. Elephantorum maior est vis, quam quos in Africa domitant, et viribus magnitudo respondet. Aurum flumina vehunt, quae leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt. Gemmas margaritasque mare litoribus infundit: neque alia illis maior opulentiae causa est, utique postquam vitiorum commercium vulgavere in exteras gentes. Ingenia hominum, sicut ubique, apud illos locorum quoque situs format. Corpora usque pedes carbaso velant; soleis pedes, capita linteis vinciunt; lapilli ex auribus pendent, brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent. Capillum pectunt saepius quam tondent, mentum semper intonsum est, reliquam oris cutem ad speciem levitatis exaequant.
Curzio Rufo
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36679[emi53rm] - [2020-04-02 06:54:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!