banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tentativo di Tarquinio di rientrare in Roma
Pagina 471 Numero 2

 Incensus Tarquinius non dolore solum, sed etiam odio iraque, bellum aperte moliendum ratus, oravit maxime Veientes Tarquiniensesque, ne se eiusdem sanguinis cum liberis adulescentibus perire sinerent. Haec moverunt Veientes et Tarquinienses. Ita duo duarum civitatum exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos secuti sunt Tarquinium. Postquam in agrum Romanum ventum est, obviam hosti consules eunt. Valerius peditem ducit, Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Eodem modo primus eques hostium agminis fuit; rex ipse cum legionibus sequebatur. Aruns, ubi Brutum cognovit, inflammatus ira concitat calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem dirigit. Sensit in se Brutus iri et avide se certamini offert; adeo infestis animis concurrerunt, ut transfixi et moribundi ex equis lapsi sint. Simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt. Veientes vinci ab Romano milite assueti fusi fugatique sunt.
Livio

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!