Testimonianza di amore vero


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Testimonianza di amore vero
Pagina 450 Numero 8

 Marcus Plautius, cum in Asiam iussu senatus classem sociorum nonaginta navium reduceret, Tarentum in Lucaniam appulit, ut ibi Horestillam uxorem, navigationis sociam et undarum iactatione lassam et gravi morbo aegram, in terra deponeret. Horestilla autem, ubi primum navi egressa est, animam efflavit. Cuius morte ita perfractus est animus Marci Plautii ut nihil aliud magis cupiverit quam vitam suam deponere. Propositum suum tamen in praesentia dissimulavit et uxoris funus quam piissime paravit. Iam aderant unguenta, iam ad rogum incendendum faces parabantur, cum Plautius, suprema oscula uxori se velle dare simulans, gladium nudavit et in eum ita incubuit ut mortuus super corpus exstinctae uxoris statim ceciderit. Quare vehementer commoti, qui aderant Marci Plautii corpus, togatum et calceatum, cum uxore coniunxerunt et uno rogo duo corpora cremaverunt. Postea eo loco, ubi uxor et vir combusti erant, Tarentini, ut tantam pietatem honorarent, sepulcrum extruxerunt quod Amantium vocaverunt ne tam insigne exemplum pietatis inter uxorem et virum longiquitas et edacitas temporis obruere ( ) posset.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36642

[darkshines] - [2015-03-20 11:11:51]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile