Morte di Cicerone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Morte di Cicerone

 Marcus Cicero sub adventu triumvirorum ab urbe cesserat. Primo in Tusculanum ( ) fugit, inde transversis itineribus in Formianum, ut ab Caieta navem conscenderet, proficiscitur. Unde aliquotiens in altum provectus est, sed cum venti adversi navem ad litus rettulissent nec ipse iactationem navis pati non posset, taedium vitae et fugae eum cepit. Regressus ergo est ad superiorem villam, quae paulo plus mille passibus a mari abest. Cum autem a satellitibus Antonii in via interceptus esset, "Moriar-inquit- in patria a me saepe servata". Satis constat servos paratos fuisse ad dimicandum, sed ipse deponi lecticam iussit et quietos pati quod sors iniqua cogeret. Ei, prominenti ex lectica praebentique immotam cervicem, caput praecisum est. Neque hoc satis stolidae crudelitati militum fuit: nam manus quoque praeciderunt, adfirmantes eas scripsisse orationes contra Antonium. Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris ( ) positum est.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36603

[silvana] - [2015-05-06 18:47:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile