banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Incursione dei Romani nella selva Ciminia
Pagina 410 Numero 4

 Ex iis qui aderant, consulis frater - M. Fabium Caesonem alii, C. Claudium quidam matre eadem qua consulem genitum tradunt -speculatum se iturum professus brevique omnia certa allaturum. Caere educatus apud hospites, Etruscis in litteris eruditus erat linguamque Etruscam probe noverat. […] Servus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem; nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis quae intranda erat naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent. Iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis armati. Sed neque commercium linguae nec vestis armorumve habitus sic eos texit quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum. Usque ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36601
[emi53rm] - [2020-10-07 06:36:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!