✔ Si te ad studia revocaveris, omne vitae fastidium effugeris, nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi gravis eris nec aliis supervacuus; multos in amicitiam attrahes affluetque ad te optimus quisque. Numquam enim, quamvis obscura, virtus latet, sed mittit sui signa: quisquis dignus fuerit, vestigiis illam colliget. Nam, si omnem conversationem tollimus et generi humano renuntiamus vivimusque in nos tantum conversi, sequetur hanc solitudinem omni studio carentem inopia rerum agendarum: incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere, et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere, et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit. Alii parce illo utimur, alii prodige; alii sic impedimus, ut possimus rationem reddere, alii, ut nullas habeamus reliquias, qua re nihil turpius est. Saepe grandis natu senex nullum aliud habet argumentum, quo se probet diu vixisse, praeter aetatem.
da Seneca
Oggi hai visualizzato brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.
|
È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico.
L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico.
Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36573[silvana] - [2015-05-28 11:28:35]
Registrati alla
Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!