La fine di Sparta

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La fine di Sparta

 Excellentissimos Spartanae virtutis proventus miserabilis lapsus sequitur. Epaminondas, maxima Thebarum felicitas idemque Lacedaemonis prima clades, cum vetustam eius urbis gloriam invictamque ad id tempus publicam virtutem apud Leuctram et Mantineam secundis proeliis contudisset, traiectus hasta, sanguine et spiritu deficiens, recreare se conantes primum an clypeus suus salvus esset, deinde an penitus fusi hostes forent interrogavit. Quae postquam ex animi sententia conperit: «Non finis, inquit, commilitones, vitae meae, sed melius et auctius initium advenit: nunc enim vester Epaminondas nascitur, quia sic moritur. Thebas ductu et auspiciis meis caput Graeciae factas video, et fortis et animosa civitas Spartana iacet armis nostris abiecta: amara dominatione Graecia liberata est. Orbus quoque, non tamen sine liberis morior, quoniam mirificas filias, Leuctram et Mantineam relinquo». E corpore deinde suo hastam educi iussit eoque vulnere exspiravit, quo si eum di immortales victoriis suis perfrui passi essent, sospes patriae moenia intrasset.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36566

[silvana] - [2015-07-21 12:20:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile