banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Assalto di Vercingetorige
Pagina 277 Numero 28

 Eodem tempore, dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus diebus suus cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis, librilibus sudibusque, quas in opere disposuerant, Gallos proterrent. Prospectu tenebris adempto, multa utrimque vulnera accipiuntur. Complura tormentis tela coniciuntur. At M. Antonius et C. Trebonius legati, quibus hae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant, his auxilio ex ulterioribus castellis deductos submittebant. Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum proficiebant; postea quam propius successerunt, aut se stimulis inopinantes induebant, aut in scrobes delati transfodiebantur, aut ex vallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant. Multis undique vulneribus acceptis, nulla munitione perrupta, cum lux appeteret, se ad suos receperunt. At interiores, dum ea quae a Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant proferunt, priores fossas explent, diutius in his rebus administrandis morati, prius suos discessisse cognoverunt, quam munitionibus appropinquarent. Ita re infecta in oppidum reverterunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36534
[emi53rm] - [2020-10-11 07:00:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!