banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il carattere sospettoso del tiranno Dionigi
Pagina 276 Numero 25

 Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et viginti annos natus dominatum occupavisset. Servitute oppressam tenuit civatatem. De hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, fuisse virum acrem et industrium, maleficum tamen natura et iniustum. Qui cum abundaret et aequalium familiaritatibus et consuetudine propinquorum, credebat eorum nemini, sed quibusdam convenis et feris barbaris corporis custodiam committebat. Ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcerem quodam modo ipse se incluserat. Quin etiam, ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido ancillarique artificio regiae virgines, ut tonstrisculae, tondebant barbam et capillum patris. Et tamen ab his ipsis, cum iam essent adultae, ferrum removit instituitque ut candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Idem, cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari ex turri alta solebat.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36531
[degiovfe] - [2019-01-05 11:29:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!