Fiere parole di Eumene

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fiere parole di Eumene

 Cum Antigonus Eumenem captum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset quem ad modum servari [eum] vellet: «Ut acerrimum, inquit, leonem aut ferocissimum elephantum ». Nondum enim statuerat Antigonus, conservaret eum necne. Veniebat autem ad Eumenem utrumque genus hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere vellent, et qui propter veterem amicitiam colloqui consolarique cuperent; multi etiam, qui eius formam cognoscere studebant, qualis esset quem tam diu tamque valde timuissent, cuius in pernicie positam spem habuissent victoriae. At Eumenes, cum diutius in vinclis esset, ait Onomarcho, penes quem summa imperii erat custodiae, se mirari quare iam tertium diem sic teneretur: Antigonus victum interfici aut missum fieri iuberet. Cui Onomarchus: «Quid? tu, inquit, animo si isto eras, cur non in proelio cecidisti potius quam in potestatem inimici venires?». Huic Eumenes: «Utinam quidem istud evenisset! Non enim virtute hostium, sed amicorum perfidia decidi».
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36515

[emi53rm] - [2018-02-13 09:57:46]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile