banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Soldati avidi di ricchezza e di gloria
Pagina 231 Numero 30

 Alexander tam memorabili victoria laetus, qua sibi Orientis fines apertos esse censebat, Soli victimis caesis, milites quoque, quo promptioribus animis reliqua belli obirent, pro contione laudatos docuit quidquid Indis virium fuisset illa dimicatione prostratum, cetera opimam praedam fore celebratasque opes in ea regione eminere quam peterent, proinde iam vilia et obsoleta esse spolia de Persis; gemmis margaritisque et auro atque ebore Macedoniam Graeciamque, non suas tantum domos repleturos. Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam; dimissique cum bona spe navigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset, finem terrarum mare inviseret.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36513
[emi53rm] - [2020-04-07 07:00:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!