banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dario muore sotto gli occhi di uno sconosciuto
Pagina 204 Numero 54

 Interim iumenta, quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia quadam in valle constiterant, aestu simulatque vulneribus fatigata. Haud procul erat fons, ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit; ac dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit. Miratusque confossa potius quam abacta esse, semivivi hominis gemitum percipit. Itaque more ingenii humani cupidus visendi, quid rei vehiculo isto conderetur, dimotis pellibus, quibus obtectus erat, Dareum multis vulneribus confossum repperit. Regius enim cultus et aureae catenae, quibus a parricidis vinctus erat, dubitationem eximebant. Non erat expers Graeci sermonis Dareus gratiasque dis agebat, qui post tanta mala tamque gravia hoc tamen indulsissent solacii, ne omnino in solitudine extremum spiritum effunderet.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36504
[emi53rm] - [2020-03-29 07:27:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!