Definizioni di clemenza e crudeltà


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Definizioni di clemenza e crudeltà

 Clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi vel lenitas superioris adversus inferiorem in constituendis poenis; etiam dici potest inclinatio animi ad lenitatem in poena exigenda. Huic contrariam imperiti putant severitatem; sed nulla virtus virtuti contraria est. Quid ergo opponitur clementiae? Crudelitas, quae nihil aliud est quam atrocitas animi in exigendis poenis. Illos ergo crudeles vocabo, qui puniendi causam habent, sed modum in puniendo non habent, sicut Phalaris, qui non quidem in homines innocentes, sed super humanum ac probabilem modum saeviebat. Clementia virtus est regum et principum propria. Sed ad mores principum explicandos exempla petam ex minoribus imperiis. Non unum est enim imperandi genus: imperat princeps civibus suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus vel centurio militibus. Nonne pessimus pater est, qui adsiduis plagis liberos etiam ex levissimis causis compescit? Uter autem praeceptor liberalibus studiis dignior est, qui excarnificat discipulos si memoria illis non constitit aut si parum agilis in legendo oculus haesit, an qui monitionibus et verecundia emendat et docet? Et equum non crebris verberibus exterret domandi peritus magister; idemque facit venator, qui instituit catulos vestigia sequi et iam exercitatis utitur ad excitandas vel persequendas feras: nec crebro illis minatur, nec licentiam vagandi errandique passim concedit.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36500

[silvana] - [2015-05-25 18:29:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile