Qualità di Annibale

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Qualità di Annibale

 Longum est omnia enumerare proelia. Quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit quantus ille fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit. Hinc invictus patriam defensum revocatus, bellum gessit adversus P. Scipionem filium eius Scipionis quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat. Cum hoc, exhaustis iam patriae facultatibus, cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur. In colloquium convenit, condiciones non convenerunt. Post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit; pulsus (incredibile dictu) biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta. In hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti reliquos ex fuga collegit, novis dilectibus paucis diebus multos contraxit. Cum in apparando acerrime esset occupatus, Kartaginienses bellum cum Romanis composuerunt.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36495

[emi53rm] - [2019-10-07 10:42:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile