banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quinto Metello
Pagina 198 Numero 33

 Quintus Metellus, cum bellum in Hispania contra Celtiberos gereret, urbemque Contrebiam, caput eius gentis, viribus expugnare non posset, multis consiliis diu secum agitatis, tandem belli conficiendi modum invenit. Itinera magno impetu incipiebat, deinde improviso regrediebatur, modo hunc montem occupabat, modo ad illum transgrediebatur, et tam suis omnibus quam hostibus ignotum erat quid, ita agendo, adipisci vellet. Interrogatus quoque ab amico, cur confusum illum et incertum gerendi belli modum sequeretur, respondit: «Noli istud quaerere; nam si vestem meam huius consilii consciam animadverterem, eam cremare mallem, etsi nullam aliam haberem». Quem finem igitur illa dissimulatio habuit? Metellus, omnibus Celtiberis ita in errorem tractis, cum alio olim iter direxisset, ad Contrebiam improviso revertit, eamque imparatam ad defensionem invenit expugnavitque.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36483
[emi53rm] - [2020-10-06 07:54:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!