Lavori nelle miniere per estrarre l’oro


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lavori nelle miniere per estrarre l’oro

 Cuniculis per magna iugera actis, cavantur montes lucernarum ad lumina; eadem mensura vigiliarum est, multisque mensibus non cernitur dies. Siduntque rimae subito et eaedem opprImunt operatos, ut iam minus temerarium videatur e profundo maris petere margaritas atque purpuras. Tanto nocentiora terrarum pericula quam maris sunt! Relinquuntur itaque fornIces crebri montibus sustinendis.
Occursant silIces: hos igne et aceto rumpunt, saepius vero, quoniam id cuniculos vapore et fumo strangulat, caedunt fractariis CL libras ferri habentibus, egeruntque umeris noctibus ac diebus per tenebras proximis tradentes; lucem novissimus quisque cernit. Si longior videtur silex, latus sequitur fossor ambitque.
Et tamen in silIce facilior existimatur opera: est namque terra ex quodam argillae genere, glarea mixta, tam inexpugnabilis quam quae maxime. Cuneis eam ferreis adgrediuntur nihilque durius putant, nisi quod inter omnia auri famesuna durissima est. Peracto opere, cervices fornIcum ab ultimo caedunt.
Mons fractus cadit ab sese longe, fragore qui concIpi humana mente non possit, aeque et flatu incredibili. Spectant victores ruinam nec tamen adhuc aurum est.
da Plinio il Vecchio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36455

[silvana] - [2015-08-19 18:14:46]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile