banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Astuzia di Filippo il Macedone
Pagina 133 Numero 14

 Philippus Macedo, ubi primum summa imperii potitus est, regnum florentissimum reddidit. Sed initio, cum patria continuis bellis iam exhausta esse videretur et ipse modo adversariorum insidiis modo hostium incursionibus defatigaretur, aliquot bella, quae simul gerenda esse videbantur, pace facta composuit, reliqua armis conficere voluit. Hostibus ita inimicisque oppressis, imperium totius Graeciae adfectare coepit; sed adversus Graecos magnam adhibuit calliditatem. Nam civitatum discordias hoc consilio aluit et fovit, ut, cum inter se obtrectare studerent, omnium vires frangerentur. Itaque, cum diu se hostem esse dissimulasset, postremo, ceteris debellatis atque in deditionem compulsis, bellum intulit Atheniensibus, quos proelio ad Chaeroneam commisso plane devicit. Hic dies et gloriam et vetustissimam libertatem universae Graeciae adimere visus est.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36452
[traduttore30] - [2016-11-25 18:51:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!