banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare in Gallia
Pagina 119 Numero 17

 Anno Urbis sexcentesimo nonagesimo tertio C. Iulius Caesar cum L. BibUlo consul est factus. Decreta est ei Gallia et Illyricum cum legionibus decem. Is primo vicit Helvetios, deinde per bella gravissima usque ad Oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, inter Alpes, flumen RhodAnum, Rhenum et Oceanum. Britannis mox bellum intulit et eos quoque vicit atque stipendiarios fecit. Galliae autem, tributi nomine, annuum sestertium quadringenties centena milia imperavit stipendium (probabilmente a causa di un refuso di stampa il termine stipendium era stato omesso), Germanosque trans Rhenum aggressus est et immanissimis proeliis vicit. Inter tot successus ter male pugnavit, apud Arvernos semel praesens, et absens in Germania bis. Nam legati eius duo, Titurius et Aurunculeius, per insidias caesi sunt.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36444
[traduttore30] - [2016-11-25 18:38:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!