banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Lotte tra imperatori
Pagina 118 Numero 16

 Per hoc tempus a Galerio Licinius imperator est factus, Dacia oriundus, notus ei antiqua consuetudine, et, in bello quod adversus Narseum gesserat, strenuis laboribus et officiis acceptus. Mors Galerii confestim secuta est. Ita respublica tum ab his quattuor imperatoribus tenebatur, Constantino et Maxentio, filiis Augustorum, Licinio et Maximino, novis hominibus. Quinto tamen Constantinus imperii sui anno bellum adversum Maxentium civile commovit, copias eius multis proeliis fudit, ipsum postremo, Romae adversum nobiles omnibus exitiis saevientem, apud pontem Milvium vicit, Italiaque est potitus. Non multo deinceps in Oriente quoque adversus Licinium Maximinus res novas molitus, vicinum exitium fortuita apud Tarsum morte praevenit.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36443
[traduttore30] - [2016-11-25 18:30:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!