banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alcune città dell'Egitto, dell'Arabia e della Siria
Pagina 95 Numero 37

 Aegypti clarissimae urbes sunt, procul a mari, Memphis et Thebae, quae, ut Homero dictum est, centum portas, ut aliis adfirmatum est, centum aulas habent; mari autem advenientibus, in litOre sunt posItae Alexandria et Pelusium. Arabia hinc ad Rubrum mare pertInet; quae dives ture et odoribus est; portum habet Azotum, suarum mercium emporium. Syria late litOra tenet, terrasque etiam latius introrsus, diversis nuncupata nominibus: nam dicItur Mesopotamia et Babylonia et Iudaea. Ubi se Ciliciae coniungit, est urbs Antiochia, olim ac diu potens. Operibus certe huius regionis insignes multae sunt urbes; duae omnibus excellent: mirae magnitudinis BabYlon et munita admOdum Gaza: sic Persae aerarium vocant et inde urbi huic nomen Gaza datum est, quod, cum Cambyses armis Aegyptum petEret, huc belli et opes et pecuniam intulErat.
Pomponio Mela


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36424
[silvana] - [2015-05-26 18:45:25]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36424
[traduttore30] - [2016-11-25 18:13:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!