banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Doveri dei giovani e degli anziani
Pagina 92 Numero 30

 Alia sunt iuvenum, alia seniorum officia. Est enim adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur: ineuntis enim aetatis inscitiA senum constituendA et regendA prudentia est. Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria. Atque etiam, cum relaxare animos et dare se iucunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiae. Senibus autem labores corporis minuendi, exercitationes animi etiam augendae videntur: dandA vero operA ut et amicos et iuventutem et maxime rem publicam consilio et prudentia quam plurimum adiUvent. Nihil autem magis cavendum est senectuti, quam ne languori se desidiaeque dedat. Luxuria enim cum omni aetati turpis, tum senectuti foedissima est.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36417
[degiovfe] - [2018-07-03 20:18:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!