banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro ammira Babilonia
Pagina 57 Numero 49

 Ipsius urbis pulchritudo ac vetustas non regis Alexandri modo sed etiam omnium oculos in semet haud immerito convertit. Semiramis eam condiderat, non, ut a plerisque traditum est, Belus. Murus instructus laterculo coctili, bitumine interlitus, spatium XXX et duorum pedum in latitudinem amplectitur: quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur. Totius operis ambitus CCCLXV stadia complectitur: singolorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est. Aedificia non sunt admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt. Ac ne totam quidem urbem tectis occupaverunt: per LXXX stadia habitatur, nec omnia continua sunt, quia tutius visum est pluribus locis spargi; cetera serunt coluntque ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo administrentur.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36409
[emi53rm] - [2020-03-28 06:26:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!